Psalms 137

CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reaedificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quae non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiae, quae in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo haec ad omnes dilatentur, ibi, etc. AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus aequari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. ergo in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego ID. Non sunt aliae viae, quibus ad nos venit, Non sunt aliae, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. CASS. Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem. ID. Secunda pars, ubi dicit quomodo haec bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo: etc. AUG. Quae modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, etc., usque ad et ita vellere siccato, etc. ID. Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. CASS. Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit. AUG. Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur. . Aliter non vivificat, nisi unde, ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci poena, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictae manum extendis. Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas aeterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.
Copyright information for VulgGlossa